Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. neque nisi quinto anno quoque †positum visere
  2. urbem, atque extemplo inde, ut spectavisset peplum,
  3. rus rusum confestim exigi solitum a patre.
  4. ibi multo primum sese familiarium
  5. laboravisse, quom haec pater sibi diceret:
  6. 'tibi aras, tibi occas, tibi seris, tibi idem metis,
  7. tibi denique iste pariet laetitiam labos.'
  8. postquam recesset vita patrio corpore,
  9. agrum se vendidisse atque ea pecunia
  10. navem, metretas quae trecentas tolleret,
  11. parasse atque ea se mercis mercatum undique,
  12. adeo dum, quae tum haberet, peperisset bona;
  13. me idem decere, si ut deceret me forem.
  14. ego mé ubi invisum meo patri esse intellego
  15. atque odio me esse quoi placere aequom fuit,