Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. puér aberravit inter homines a patre.
  2. Epidamniensis quidam ibi mercator fuit,
  3. is puerum tollit avehitque Epidamnium.
  4. pater eius autem postquam puerum perdidit,
  5. animum despondit, eaque is aegritudine
  6. paucis diebus post Tarenti emortuost.
  7. postquam Syracusas de ea re rediit nuntius
  8. ad avom puerorum, puerum surruptum alterum
  9. patremque pueri Tarenti esse emortuom,
  10. immutat nomen avos huic gemino alteri;