Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- neque adeo mater ipsa quae illos pepererat,
- ut quidem ille dixit mihi, qui pueros viderat:
- ego illós non vidi, ne quis vostrum censeat.
- postquam iam pueri septuennes sunt, pater
- oneravit navem magnam multis mercibus;
- imponit geminum álterum in navem pater,
- Tarentum avexit secum ad mercatum simul,
- illum reliquit alterum ápud matrem domi.
- Tarenti ludi forte erant, cum illuc venit.
- mortales multi, ut ad ludos, convenerant: