Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. ita illum dilexit, qui subruptust, alterum:
  2. illius nomen indit illi qui domi est,
  3. Menaechmo, idem quod alteri nomen fuit;
  4. et ipsus eodem est avos vocatus nomine
  5. (propterea illius nomen memini facilius,
  6. quia illúm clamore vidi flagitarier).
  7. ne mox erretis, iam nunc praedico prius:
  8. idem est ambobus nomen geminis fratribus.
  9. nunc in Epidamnum pedibus redeundum est mihi,
  10. ut hanc rem vobis examussim disputem.