Curculio

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Quid id refert tua,
  2. dum argentum accipias?
Capp.
  1. Qui monet quasi adiuvat.
  2. sequimini.
Cvrc.
  1. Leno, cave in té sit mora mihi.—
Choragvs
  1. Edepol nugatorem lepidum lepide hunc nactust Phaedromus.
  2. halapantam an sycophantam mágis esse dicam nescio.
  3. ornamenta quae locavi metuo ut possim recipere;
  4. quamquam cum istoc mihi negoti nihil est: ipsi Phaedromo
  5. credidi; tamen asservabo. sed dum hic egreditur foras,
  6. commonstrabo, quo in quemque hominem facile inveniatis loco,
  7. ne nimio opere sumat operam si quem conventum velit,
  8. vel vitiosum vel sine vitio, vel probum vel improbum.
  9. qui periurum convenire volt hominem ito in comitium;
  10. qui mendacem et gloriosum, ápud Cloacinae sacrum,
  11. ditis damnosos maritos sub basilica quaerito.