Curculio

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. ibidem erunt scorta exoleta quique stipulari solent,
  2. symbolarum collatores apud forum piscarium.
  3. in foro infimo boni homines atque dites ambulant,
  4. in medio propter canalem, ibi ostentatores meri;
  5. confidentes garrulique et malevoli supera lacum,
  6. qui alteri de nihilo audacter dicunt contumeliam
  7. et qui ipsi sat habent quod in se possit vere dicier.
  8. sub veteribus, ibi sunt qui dant quique accipiunt faenore.
  9. pone aedem Castoris, ibi sunt subito quibus credas male.
  10. in Tusco vico, ibi sunt homines qui ipsi sese venditant,
  11. in Velabro vel pistorem vel lanium vel haruspicem
  12. vel qui ipsi vorsant vel qui aliis ubi vorsentur praebeant.
  13. ditis damnosos maritos apud Leucadiam Oppiam.
  14. sed interim fores crepuere: linguae moderandum est mihi.—
Cvrcvlio
  1. I tú prae, virgo: nón queo quod póne me est serváre.
  2. et aurum et vestem omnem suam esse aiebat quam haec haberet.