Curculio
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- subegit solus intra viginti dies.
- Vah.
- Quid mirare?
- Quia enim in cavea si forent
- conclusi, ítidem ut pulli gallinacei,
- ita non potuere uno anno circumirier.
- credo hercle te esse ab illo, ita nugas blatis.
- Immo etiam porro, si vis, dicam.
- Nil moror.
- sequere hac, te absolvam qua advenisti gratia.
- atque eccum video. leno, salve.
- Di te ament.
- Quid hoc quod ad te venio?
- Dicas quid velis.
- Argentum accipias, cum illo mittas virginem.
- Quid quod iuratus sum?