Curculio
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Perdidisti me.
- Invenire possum, si mi operam datis.
- postquam tuo iussu profectus sum, perveni in Cariam,
- video tuom sodalem, argenti rogo uti faciat copiam.
- scires velle gratiam tuam, noluit frustrarier,
- ut decet velle hominem amicum amico, atque opitularier:
- respondit mihi paucis verbis, atque adeo fideliter,
- quod tibi est item sibi esse, magnam argenti ínopiam.
- Perdis me tuis dictis.
- Immo servo et servatum volo.
- postquam mihi responsum est, abeo ab illo maestus ad forum
- med illo frustra advenisse. forte aspicio militem.
- aggredior hominem, saluto adveniens. salve inquit mihi,
- prendit dexteram, seducit, rogat quid veniam Cariam;
- dico me illo advenisse animi causa. ibi me interrogat,
- ecquem in Epidauro Lyconem tarpezitam noverim.