Curculio
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- ita cibi vacivitate venio lassis lactibus.
- Iám edes aliquid.
- Nolo hercle aliquid: certum quam aliquid mavolo.
- Immo si scias, reliquiae quae sint.
- Scire nímis lubet
- ubi sient, nam illis conventis sane opus est meis dentibus.
- Pernam, abdomen, sumen sueris, glandium—
- Ain tu omnia haec?
- in carnario fortasse dicis.
- Immo in lancibus,
- quae tibi sunt parata, postquam scimus venturum.
- Vide
- ne me ludas.
- Ita me amabit quám ego amo, ut ego haud mentior.
- sed quod te misi, nihilo sum certior.
- Nihil attuli.