Curculio

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. dico me novisse. quid? lenonem Cappadocem? annuo
  2. visitasse. sed quid eum vis? “quia de illo emi virginem
  3. triginta minis, vestem, aurum; et pro ís decem coáccedunt minae.”
  4. dédisti tu argentum? inquam. “ímmo ápud trapezitam situm est
  5. illum quem dixi Lyconem, atque ei mandavi, qui anulo
  6. meo tabellas obsignatas attulisset, ut daret
  7. operam, ut mulierem a lenone cum auro et veste abduceret.”
  8. postquam hoc mihi narravit, abeo ab illo. revocat me ilico,
  9. vocat me ad cenam; religio fuit, denegare nolui.
  10. quid si abeamus ac décumbamus? inquit. consilium placet:
  11. neque diem decet morari, neque nocti nocerier.
  12. omnis res paratast. et nos, quibus paratum est, assumus.
  13. postquam cenati atque appoti, talos poscit síbi in manum,
  14. provocat me in aleam, ut ego ludam: pono pallium;
  15. ille suom amiculum opposivit, invocat Planesium.
Phaed.
  1. Meosne amores?