Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- mi advorsatur. subolet hoc iam uxori quod ego machinor:
- propter eam rem magis armigero dat operam de industria.
- qui illum di omnes deaeque perdant.
- Te uxor aiebat tua
- me vocare.
- Ego énim vocari iussi.
- Eloquere quid velis.
- Primum ego te porrectiore fronte volo mecum loqui;
- stultitia est ei te esse tristem, cuius potestas plus potest.
- probum te et frugi hominem iam pridem esse arbitror.
- Intellego.
- quin, si ita arbitrare, emittis me manu?
- Quin id volo.
- sed nihil est, me cupere factum, nisi tu factis adiuvas.
- Quid velis modo id velim me scire.
- Ausculta, ego eloquar.
- Casinam ego uxorem promisi vilico nostro dare.