Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. At tua uxor filiusque promiserunt mihi.
Lys.
  1. Scio.
  2. sed utrum nunc tu caelibem te ésse mavis liberum
  3. an maritum servom aetatem degere et gnatos tuos?
  4. optio haec tua est: utram harum vis condicionem accipe.
Chal.
  1. Liber si sim, meo periclo vivam; nunc vivo tuo.
  2. de Casina certum est concedere homini nato nemini.
Lys.
  1. Intro abi atque actutum uxorem huc evoca ante aedis cito,
  2. et sitellam huc tecum efferto cúm aqua, et sortis.
Chal.
  1. Satis placet.
Lys.
  1. Ego pol istam iam aliquovorsum tragulam decidero.
  2. nam si sic nihil impetrare potero, saltem sortiar.
  3. ibi ego te et suffragatores tuos ulciscar.
Chal.
  1. Attamen
  2. mi obtinget sors.
Lys.
  1. Vt quidem pol pereas cruciatu malo.
Chal.
  1. Mi illa nubet, machinare quid lubet quo vis modo.