Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. nihilo magis ille unicust mihi filius quam ego illi pater:
  2. illum mi aequiust quam me illi quae volo concedere.
Cleost.
  1. Tu ecastor tibi, homo, malam rem quaeris.
Lys.
  1. Subolet, sentio.
  2. egone?
Cleost.
  1. Tu. nam quid friguttis? quid istuc tam cupide cupis?
Lys.
  1. Vt enim frugi servo detur potius quam servo improbo.
Cleost.
  1. Quid si ego impetro atque exoro a vilico, causa mea
  2. ut eam illi permittat?
Lys.
  1. Quid si ego autem ab armigero impetro,
  2. ut eam illi permittat? atque hóc credo impetrassere.
Cleost.
  1. Convenit. vin tuis Chalinum huc evocem verbis foras?
  2. tú eum orato, ego autem orabo vilicum.
Lys.
  1. Sane volo.
Cleost.
  1. Iam hic erit. nunc experiemur, nostrum uter sit blandior.—
Lys.
  1. Hercules dique istam perdant, quod nunc liceat dicere.
  2. ego discrucior miser amore, illa autem quasi ob industriam