Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- fieri, id facias, quam adversere contra?
- Qua de re?
- Rogas?
- super ancilla Casina, ut detur nuptum nostro vilico,
- servo frugi atque ubi illi bene sit ligno, aqua calida, cibo,
- vestimentis, ubique educat pueros quos pariat † potius
- quam illi servo nequam des, armigero nili atque improbo,
- cui hominí hodie peculi nummus non est plumbeus.
- Mirum ecastor, te senecta aétate officium tuom
- non meminisse.
- Quid iam?
- Quia, si facias recte aut commode,
- me sinas curare ancillas, quae mea est curatio.
- Qui, malum, homini scutigerulo dáre lubet?
- Quía enim filio
- nos oportet opitulari único.
- At quamquam unicust,