Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Vt cito comméntust.
  2. écquid te pudet?
Lys.
  1. Ómnia quae tu vís.
Cleost.
  1. Vbi in lustrá iacuisti?
Lys.
  1. Égone in lustra?
Cleost.
  1. Scío plus quam tu me árbitrare.
Lys.
  1. Quíd id est? quid scis?
Cleost.
  1. Té sene omniúm † senem néminem esse ignáviorem.
  2. únde is, nihili? ubí fuisti? ubí ? úbi bibisti?
  3. mádes mecastor: víde, palliolum ut rúgat.
Lys.
  1. Di me et te ínfelicent,
  2. si égo in os méum hodie viní guttam índidi.
Cleost.
  1. Immo age, út lubet,
  2. bíbe, es, disperde rem.
Lys.
  1. Óhe, iam satis, uxór, comprime te, nímium tinnis,
  2. relínque aliquantum orátionis, crás quod mecum lítiges.
  3. séd quid ais? iam domuisti animum, potius ut quod vir velit