Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Myrrhína, salve.
- Salvé mecastor. séd quid tu es tristís, amabo?
- Itá solent omnes quae súnt male nuptae:
- domi ét foris aegre quód siet, satis sémper est.
- nam ego íbam ad te.
- Et pol ego ístuc ad te.
- sed quíd est quod tuo nunc ánimo aegrest?
- nam quód tibi est aégre, idem mi ést dividiae.
- Credo écastor, nam vícinam nemínem amo merito mágis quam te
- nec † qua in plura sint mihi quae ego velim.
- Amó te, atque istúc expetó scire quíd sit.
- Péssumis mé modis déspicatúr domi.
- Hém, quid est? díc idem (nám pol hau sátis meo
- córde accepí querellas tuas) ópsecro.
- Vír me habet péssumis déspicatám modis,
- néc mihi iús meum óptinendi optio est.
- Míra sunt, véra si praédicas, nám viri