Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- iús suom ad múlieres óptinere haúd queunt.
- Quín mihi ancíllulam ingrátiis póstulat,
- quaé mea est, quaé meo edúcta sumptú siet,
- vílico suo sé dare,
- séd ipsus eam amat.
- Obsecro
- táce.
- Nam hic nunc licet dícere:
- nós sumus.
- Ita est. unde éa tibi est?
- nám peculí probam níl habere áddecet
- clám virum, ét quae habet, pártum ei haud cómmode est,
- quín viro aut súbtrahat aut stupro invénerit.
- hóc viri cénseo esse ómne, quidquíd tuom est.
- Tu quidem advorsum tuam amicam omnia loqueris.
- Tace sís, stulta, et mi auscúlta. nolí sis tu illi advórsari,
- sine amét, sine quod libet íd faciat, quandó tibi nil domi délicuom est.