Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. atque argento comparando fingere fallaciam.
  2. iam diu est factúm quom discesti ab ero atque abiisti ad forum,
  3. igitur inveniundo argento ut fingeres fallaciam.
  4. ibi tu ad hoc diei tempus dormitasti in otio.
  5. quin tu abs te socordiam omnem reice et segnitiem amove
  6. atque ad ingenium vetus versutum te recipis tuom.
  7. serva erum, cave tú idem faxis alii quod servi solent,
  8. quí ad eri fraudationem callidum ingenium gerunt.