Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. si adfers, tum patent, si non est quod des, aedes non patent.—
Argyr.
  1. Interii, si non invenio ego illas viginti minas,
  2. et profecto, nisi illud perdo argentum, pereundum est mihi.
  3. nunc pergam ad forum atque experiar opibus, omni copia,
  4. supplicabo, exobsecrabo ut quemque amicum videro,
  5. dignos indignos adire atque experiri certumst mihi,†
  6. nam si mutuas non potero, certumst sumam faenore.—
Libanvs
  1. Hercle vero, Libane, nunc te meliust expergiscier