Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. unde sumam? quem intervortam? quo hanc celocem conferam?
  2. impetritum, inauguratumst: quovis admittunt aves,
  3. picus et cornix ab laeva, corvos parra ab dextera
  4. consuadent; certum herclest vostram consequi sententiam.
  5. sed quid hoc, quod picus ulmum tundit? non temerariumst.
  6. certe hercle ego quantum ex augurio éius pici intellego,
  7. aut mihi in mundo sunt virgae aut atriensi Saureae.
  8. sed quid illúc, quod exanimatus currit huc Leonida?