Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. eadem nunc, cum est melius, me, cuius opera est, ignoras mala.
  2. reddam ego te ex fera fame mansuetem, me specta modo.
  3. nam isti quid suscenseam ipsi? nihil est, nihil quicquam meret;
  4. tuo facit iussu, tuo imperio paret: mater tu, eadem era es.
  5. té ego ulciscar, té ego ut digna es perdam atque ut de me meres.
  6. at scelesta viden ut ne id quidem, me dignum esse existumat
  7. quém adeat, quem conloquatur quoique irato supplicet?
  8. atque eccam inlecebra exit tandem; opinor hic ante ostium