Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- meo modo loquar quaé volam, quoniam intus non licitum est mihi.
- Vnum quodque istorum verbum nummis Philippis aureis
- non potest auferre hinc a me si quis emptor venerit;
- nec recte quae tu in nos dicis, aurum atque argentum merumst:
- fixus hic apud nós est animus tuos clavo Cupidinis.
- remigio veloque quantum poteris festina et fuge:
- quam magis té in altum capessis, tam aestus te in portum refert.
- Ego pol istum portitorem privabo portorio;