Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- ingrata atque inrita esse omnia intellego
- quae dedi et quod bene feci, at posthac tibi
- mále quod potero fácere faciam, méritoque id faciám tuo.
- ego pol te redigam eodem unde orta es, ad egestatis terminos,
- ego edepol te faciam ut quae sis nunc et quae fueris scias.
- quae prius quam ístam adii atque amans ego animum méum isti dedi,
- sordido vitam oblectabas pane in pannis inopia,
- atque ea si érant, magnás habebas omnibus dis gratias;