Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. haec igitur spondente Deo quis fortis et acer
  2. virtutisque capax breve quidque perennibus in se
  3. praetulerit? vel quis sapiens potiora putarit
  4. gaudia membrorum quam vivae praemia mentis?
  5. nonne hominem ac pecudem distantia separat una,
  6. quod bona quadrupedum ante oculos sita sunt, ego contra
  7. spero quod extra aciem longum servatur in aevum?
  8. nam si tota mihi cum corpore vita peribit
  9. nec poterit superesse meum post funera quidquam,
  10. quis mihi regnator caeli, quis conditor orbis,
  11. quis Deus aut quae iam merito metuenda potestas?
  12. ibo per inpuros fervente libidine luxus,
  13. v.2.p.20
  14. incestabo toros, sacrum calcabo pudorem,
  15. infitiabor habens aliquod sine teste propinqui
  16. depositum, tenues avidus spoliabo clientes,
  17. longaevam perimam magico cantamine matrem
  18. (tardat anus dominum dilata morte secundum)
  19. nec formido malum, falluntur publica iura;
  20. lex armata sedet, sed nescit crimen opertum;
  21. aut, si res pateat, iudex corrumpitur auro.