Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. atque aevum statui, sub quo generosa probarem
  2. pectora, ne torpens et non exercita virtus
  3. robur enervatum gereret sine laude palaestrae. 1
  4. v.2.p.18
  5. inlecebrosus enim sapor est et pestifer horum,
  6. quae, dum praetereunt, miro oblectamine mentes
  7. inplicitas vinctasque tenent, vincenda voluptas,
  8. elaqueanda animi constantia, ne retinaclis
  9. mollibus ac lentis nexa et captiva prematur.
  10. luctandum summis conatibus, inter acerba
  11. sectandum virtutis iter, ne suavia fluxae
  12. condicionis amet, nimium ne congerat aurum,
  13. ne varios lapidum cupide spectare colores
  14. ambitiosa velit, ne se popularibus auris
  15. ostentet pulchroque inflata tumescat honore,
  16. ne natale solum, patrii ne iugera ruris
  17. tendat et externos animum diffundat in agros,
  18. et ne corporeis addicat sensibus omne
  19. quod vult aut quod agit, ne praeferat utile iusto,
  20. spemque in me omnem statuat numquam peritura
  21. quae dedero, longoque die mea dona trahenda.’