GetPassage urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa007.perseus-lat2:2.1.161-2.1.180 urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa007.perseus-lat2:2.1.161-2.1.180
haec igitur spondente Deo quis fortis et acer virtutisque capax breve quidque perennibus in sepraetulerit? vel quis sapiens potiora putaritgaudia membrorum quam vivae praemia mentis? nonne hominem ac pecudem distantia separat una,quod bona quadrupedum ante oculos sita sunt, ego contraspero quod extra aciem longum servatur in aevum?nam si tota mihi cum corpore vita peribitnec poterit superesse meum post funera quidquam,quis mihi regnator caeli, quis conditor orbis, quis Deus aut quae iam merito metuenda potestas?ibo per inpuros fervente libidine luxus,incestabo toros, sacrum calcabo pudorem,infitiabor habens aliquod sine teste propinquidepositum, tenues avidus spoliabo clientes, longaevam perimam magico cantamine matrem(tardat anus dominum dilata morte secundum)nec formido malum, falluntur publica iura;lex armata sedet, sed nescit crimen opertum;aut, si res pateat, iudex corrumpitur auro.