Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. rara reos iusta percellit poena securi,
  2. sed quid ego haec meditor? revocat Deus ecce severa
  3. maiestate minax, negat interitura meorum
  4. per mortem monumenta operum. non occidet, inquit,
  5. ‘interior qui spirat homo; luet ille perennc
  6. supplicium quod subiectos male rexerit artus,
  7. nec mihi difficile est liquidam circumdare flammis
  8. naturam; quamvis perflabilis illa feratur
  9. more noti, capiam tamen et tormenta adhibebo
  10. ipse incorporeus ac spirituum sator unus.
  11. quin et corporibus parilis consortia poenae
  12. decernam, possum quoniam renovare favillas
  13. antiquam in faciem, nec desperanda potestas:
  14. qui potui formare novum, reparabo peremptum.
  15. non desunt exempla meae virtutis in ipsis
  16. seminibus: natura docet revirescere cuncta
  17. post obitum, siccantur enim pereunte vigore
  18. quo vixere prius: tunc sicca et mortua sulcis
  19. aut foveis mandata latent et more sepulcri
  20. obruta de tumulis redivivo germine surgunt.