Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. nam caelum fur nullus adit, caelestia numquam
  2. fraude resignantur; fraus terris volvitur imis.
  3. quae nunc Vestalis sit virginitatis honestas
  4. discutiam, qua lege regat decus omne pudoris.
  5. ac primum parvae teneris capiuntur in annis,
  6. ante voluntatis propriae quam libera secta,
  7. laude pudicitiae fervens et amore deorum,
  8. iusta maritandi condemnet 1 vincula sexus,
  9. captivus pudor ingratis addicitur aris,
  10. nec contempta perit miseris sed adempta voluptas
  11. corporis intacti: non mens intacta tenetur,
  12. nec requies datur ulla toris, quibus innuba caecum
  13. vulnus et amissas suspirat femina taedas;
  14. tum quia non totum spes salva interficit ignem,
  15. v.2.p.92
  16. nam resides quandoque faces adolere licebit
  17. festaque decrepitis obtendere flammea canis;
  18. tempore praescripto membra intemerata requirens
  19. tandem virgineam fastidit Vesta senectam.
  20. dum thalamis habilis tumuit vigor, inrita nullus
  21. fecundavit amor materno viscera partu;