GetPassage urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa007.perseus-lat2:2.1.1062-2.1.1081 urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa007.perseus-lat2:2.1.1062-2.1.1081
nam caelum fur nullus adit, caelestia numquamfraude resignantur; fraus terris volvitur imis.quae nunc Vestalis sit virginitatis honestasdiscutiam, qua lege regat decus omne pudoris. ac primum parvae teneris capiuntur in annis,ante voluntatis propriae quam libera secta,laude pudicitiae fervens et amore deorum,iusta maritandi condemnet 1 vincula sexus,captivus pudor ingratis addicitur aris, nec contempta perit miseris sed adempta voluptascorporis intacti: non mens intacta tenetur,nec requies datur ulla toris, quibus innuba caecumvulnus et amissas suspirat femina taedas;tum quia non totum spes salva interficit ignem,nam resides quandoque faces adolere licebit festaque decrepitis obtendere flammea canis;tempore praescripto membra intemerata requirenstandem virgineam fastidit Vesta senectam.dum thalamis habilis tumuit vigor, inrita nullus fecundavit amor materno viscera partu;