Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. nubit anus veterana sacro perfuncta labore,
  2. desertisque focis, quibus est famulata iuventas,
  3. transfert emeritas ad fulcra iugalia rugas,
  4. discit et in gelido nova nupta tepescere lecto.
  5. interea dum torta vagos ligat infula crines
  6. fatalesque adolet prunas innupta sacerdos,
  7. fertur per medias ut publica pompa plateas
  8. pilento residens molli, seque ore retecto
  9. inputat attonitae virgo spectabilis urbi.
  10. inde ad consessum caveae pudor almus et expers
  11. sanguinis it pietas hominum visura cruentos
  12. congressus mortesque et vulnera vendita pastu
  13. spectatura sacris oculis, sedet illa verendis
  14. vittarum insignis phaleris fruiturque lanistis.
  15. o tenerum mitemque animum! consurgit ad ictus
  16. et, quotiens victor ferrum iugulo inserit, illa
  17. delicias ait esse suas, pectusque iacentis
  18. virgo modesta iubet converso pollice rumpi,
  19. ne lateat pars ulla animae vitalibus imis,
  20. v.2.p.94
  21. altius inpresso dum palpitat ense secutor.