Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. ne frugem segetemque animae spinosa malorum
  2. inpediat sentix scelerum peccamine crebro,
  3. glarea ne tenuis ieiunis siccet harenis
  4. marcentem sub corde fidem, ne pectoris aestus
  5. flagret et effetis urat charismata venis,
  6. denique ne iecoris detrita in parte relinquat
  7. vilis cura Deum, ne spem, qua vescimur intus,
  8. deserat obscenisque avibus permittat edendam,
  9. et proiecta fides hosti sit praeda volucri.
  10. v.2.p.90
  11. talis nostrorum sollertia centiplicatos
  12. agrorum rediget fructus, quibus acrius instat,
  13. nec metuit ne congestum populetur acervum
  14. curculio vel nigra cavis formica recondat.
  15. sunt et virginibus pulcherrima praemia nostris:
  16. et pudor et sancto tectus velamine vultus,
  17. et privatus honos nec nota et publica forma,
  18. et rarae tenuesque epulae et mens sobria semper,
  19. lexque pudicitiae vitae cum fine peracta.
  20. hinc decies deni rediguntur in horrea fructus,
  21. horrea nocturno non umquam obnoxia furi,