Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. quis dubitet victo fragilem lassescere visu
  2. vimque fatigatae mentis sub pectore parvo
  3. turbari invalidisque hebetem subcumbcre curis?
  4. sed facilis fidei via provocat omnipotentem
  5. credere qui bona non tantum praesentia donat,
  6. sed ventura etiam longisque intermina saeclis
  7. promittit, ne totus eam resolutus inane
  8. in nihilum pereamque brevem post luminis usum.
  9. muneris auctorem 1 ipso de munere pendas:
  10. aeterna aeternus tribuit, mortalia confert
  11. mortalis, divina Deus, peritura caducus.
  12. omnia quae tempus peragit quaeque exitus aufert
  13. vilia sunt brevitate sui, nec digna perenni
  14. largitore, cui propria est opulentia numquam
  15. desinere idque homini dare quod non desinat umquam.
  16. v.2.p.16
  17. nam si corruptum corrumpendumve Deus quid
  18. praestat habetque nihil quod sit pretiosius istis,
  19. pauper et infirmus et summo indignus honore
  20. et non omnipotens sed inanis numinis umbra est.
  21. hac ratione Fides sapienter conicit, immo