Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. crinibus albentem niveis et fronte vietam,
  2. ore reposcentem querulo sua numina Romam.
  3. ‘libera sum, liceat proprio mihi vivere more.
  4. ecquis erit, qui mille meos reprehenderit annos?
  5. uno omnes sub sole siti vegetamur eodem
  6. aere, communis cunctis viventibus aura.
  7. sed qui sit qualisque Deus, diversa secuti
  8. quaerimus atque viis longe distantibus unum
  9. imus ad occultum, suus est mos cuique genti,
  10. v.2.p.14
  11. per quod iter properans eat ad tam grande profundum.’
  12. his» tam magnificis tantaque fluentibus arte
  13. respondit vel sola Fides doctissima primum
  14. pandere vestibulum verae ad penetralia sectae,
  15. nam cum divinis agimus de rebus et illum,
  16. qui vel principio caruit vel fine carebit
  17. quique chao anterior fuerit mundumque crearit,
  18. coniectare animo contendimus, exigua est vis
  19. humani ingenii tantoque angusta labori,
  20. quippe minor natura aciem si intendere temptet
  21. acrius ac penetrare Dei secreta supremi,