GetPassage urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa007.perseus-lat2:2.1.101-2.1.120 urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa007.perseus-lat2:2.1.101-2.1.120
quis dubitet victo fragilem lassescere visuvimque fatigatae mentis sub pectore parvoturbari invalidisque hebetem subcumbcre curis?sed facilis fidei via provocat omnipotentemcredere qui bona non tantum praesentia donat, sed ventura etiam longisque intermina saeclispromittit, ne totus eam resolutus inanein nihilum pereamque brevem post luminis usum.muneris auctorem 1 ipso de munere pendas:aeterna aeternus tribuit, mortalia confert mortalis, divina Deus, peritura caducus.omnia quae tempus peragit quaeque exitus aufertvilia sunt brevitate sui, nec digna perennilargitore, cui propria est opulentia numquamdesinere idque homini dare quod non desinat umquam.nam si corruptum corrumpendumve Deus quid praestat habetque nihil quod sit pretiosius istis,pauper et infirmus et summo indignus honoreet non omnipotens sed inanis numinis umbra est.hac ratione Fides sapienter conicit, immo