Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. non dubitat verum esse Deum, qui quod sumus et quod
  2. vivimus inlaesum semper fore, si mereamur,
  3. nos sperare iubet. caelestia si placet, inquit,
  4. ‘scandere, terrenas animo depellite curas,
  5. nam quantum subiecta situ tellus iacet infra
  6. dividiturque ab humo convexi regia caeli,
  7. tantum vestra meis distant mundana futuris,
  8. dira bonis, scelerata piis, tenebrosa serenis.
  9. quidquid obire potest fugiatis censeo, quidquid
  10. naturae ratione capit vitium atque senescit
  11. pro nihilo, in nihilum quia sunt reditura, putetis,
  12. cuncta equidem quae gignit humus, quae continet, ipse
  13. principio institui nitidoque insignia mundo
  14. ornamenta dedi speciosaque semina finxi.
  15. sed tamen esse modum volui parcisque fruenda
  16. moribus indulsi, quantum moribundus et aeger
  17. corporis ac vitae volucris sibi posceret usus;
  18. non ut captus homo studiis et inaniter ardens
  19. duceret omne bonum positum in dulcedine rerum
  20. et specie tenui quas currere tempore iussi;