Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. Innumeros cineres sanctorum Romula in urbe
  2. vidimus, o Christi Valeriane sacer,
  3. incisos tumulis titulos et singula quaeris
  4. nomina: difficile est ut replicare queam,
  5. tantos iustorum populos furor inpius hausit,
  6. cum coleret patrios Troia Roma deos.
  7. plurima litterulis signata sepulcra loquuntur
  8. martyris aut nomen aut epigramma aliquod,
  9. sunt et muta tamen tacitas claudentia tumbas
  10. marmora, quae solum significant numerum.
  11. quanta virum iaceant congestis corpora acervis
  12. nosse licet, quorum nomina nulla legas,
  13. sexaginta illic defossas mole sub una
  14. reliquias memini me didicisse hominum,
  15. p.306
  16. quorum solus habet conperta vocabula Christus,
  17. utpote quos propriae iunxit amicitiae,
  18. haec dum lustro oculis et sicubi forte latentes
  19. rerum apices veterum per monumenta sequor,
  20. invenio Hippolytum, qui quondam scisma Novati
  21. presbyter attigerat nostra sequenda negans,