Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. excepit adstans angelus coram Deo
  2. et quae loeutus martyr et quae pertulit,
  3. nec verba solum disserentis condidit,
  4. sed ipsa pingens vulnera expressit stilo
  5. laterum, genarum pectorisque et faucium.
  6. omnis notata est sanguinis dimensio,
  7. ut quamque plagam sulcus exaraverit,
  8. altam, patentem, proximam, longam, brevem,
  9. quae vis doloris, quive segmenti modus;
  10. guttam cruoris ille nullam perdidit.
  11. hic in regestis est liber caelestibus,
  12. monumenta servans laudis indelebilis,
  13. relegendus olim sempiterno iudici,
  14. libramine aequo qui malorum pondera
  15. et praemiorum conparabit copias.
  16. vellem sinister inter haedorum greges,
  17. ut sum futurus, eminus dinoscerer
  18. atque hoc precante diceret rex optimus:
  19. ‘Romanus orat; transfer hunc haedum mihi;
  20. sit dexter agnus, induatur vellere.’