GetPassage urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa001.perseus-lat2:11.1-11.20 urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa001.perseus-lat2:11.1-11.20
Innumeros cineres sanctorum Romula in urbevidimus, o Christi Valeriane sacer,incisos tumulis titulos et singula quaerisnomina: difficile est ut replicare queam,tantos iustorum populos furor inpius hausit, cum coleret patrios Troia Roma deos.plurima litterulis signata sepulcra loquunturmartyris aut nomen aut epigramma aliquod,sunt et muta tamen tacitas claudentia tumbasmarmora, quae solum significant numerum. quanta virum iaceant congestis corpora acervisnosse licet, quorum nomina nulla legas,sexaginta illic defossas mole sub unareliquias memini me didicisse hominum,quorum solus habet conperta vocabula Christus, utpote quos propriae iunxit amicitiae,haec dum lustro oculis et sicubi forte latentesrerum apices veterum per monumenta sequor,invenio Hippolytum, qui quondam scisma Novatipresbyter attigerat nostra sequenda negans,