Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. usque ad martyrii provectum insigne tulisse
  2. lucida sanguinei praemia supplicii,
  3. nec mirere senem perversi dogmatis olim
  4. munere ditatum catholicae fidei,
  5. cum iam vesano victor raperetur ab hoste
  6. exultante anima carnis ad exitium,
  7. plebis amore suae multis comitantibus ibat.
  8. consultus quaenam secta foret melior,
  9. respondit: ‘fugite, o miseri, execranda Novati
  10. scismata, catholicis reddite vos populis.
  11. una fides vigeat, prisco quae condita templo est,
  12. quam Paulus retinet quamque cathedra Petri,
  13. quae docui, docuisse piget: venerabile martyr
  14. cerno, quod a cultu rebar abesse Dei.’
  15. his ubi detorsit laevo de tramite plebem
  16. monstravitque sequi qua via dextra vocat,
  17. seque ducem recti spretis anfractibus idem
  18. praebuit, erroris qui prius auctor erat,
  19. sistitur insano rectori Christicolas tunc
  20. ostia vexanti per Tiberina viros.