Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. crux ista Christi, quam novellam dicitis,
  2. nascente mundo factus ut primum est homo,
  3. expressa signis, expedita est litteris:
  4. adventus eius mille per miracula
  5. praenuntiatus ore vatum consono.
  6. reges, prophetae, iudicesque et principes
  7. virtute, bellis, cultibus, sacris, stilo
  8. non destiterunt pingere formam crucis,
  9. crux praenotata, crux adumbrata est prius,
  10. p.272
  11. crucem vetusta conbiberunt saecula.
  12. tandem refectis vocibus propheticis
  13. aetate nostra conprobata antiquitas
  14. coram refulsit ore conspicabili,
  15. ne fluctuaret veritas dubia fide,
  16. si non pateret teste visu comminus.
  17. hinc nos et ipsum non perire credimus
  18. corpus, sepulcro quod vorandum traditur,
  19. quia Christus in se mortuum corpus cruci
  20. secum excitatum vexit ad solium Patris,
  21. viamque cunctis ad resurgendum dedit.