Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. crux illa nostra est, nos patibulum ascendimus,
  2. nobis peremptus Christus et nobis Deus
  3. Christus reversus, ipse qui moriens homo est,
  4. natura duplex: moritur et mortem domat,
  5. reditque in illud quod perire nesciat.
  6. dixisse pauca sit satis de mysticis
  7. nostrae salutis deque processu spei.
  8. iam iam silebo: margaritas spargere
  9. Christi vetamur inter inmundos sues,
  10. lutulenta sanctum ne ferant animalia.
  11. sed quia profunda non licet luctarier
  12. ratione tecum, consulamus proxima:
  13. interrogetur ipsa naturalium
  14. simplex sine arte sensuum sententia:
  15. fuci inperitus fac ut adsit arbiter.
  16. da septuennem circiter puerum aut minus,
  17. qui sit favoris liber et non oderit
  18. quemquam nec ullum mentis in vitium cadat,
  19. periclitemur quid recens infantia
  20. dicat sequendum, quid novus sapiat vigor.’