Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. hic se videndum praestitit mortalibus,
  2. mortale corpus sumpsit inmortalitas,
  3. ut, dum caducum portat aeternus Deus,
  4. transire nostrum posset ad caelestia:
  5. p.270
  6. homo est peremptus et resurrexit Deus.
  7. congressa mors est membra gestanti Deo;
  8. dum nostra temptat, cessit inmortalibus.
  9. stultum putatis hoc, sophistae saeculi;
  10. sed stulta mundi summus elegit Pater,
  11. ut stultus esset saeculi prudens Dei.
  12. antiquitatem Romuli et Mavortiam
  13. lupam renarras, primum et omen vulturum.
  14. si res novellas respuis, nil tam recens:
  15. vix mille fastis inplet hanc aetatulam
  16. cursus dierum conditore ab augure.
  17. sescenta possum regna pridem condita
  18. proferre toto in orbe, si sit otium,
  19. multo ante clara quam capellam Gnosiam
  20. suxisse fertur Iuppiter, Martis pater,
  21. sed illa non sunt, haec et olim non erunt.