GetPassage urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa001.perseus-lat2:10.621-10.640 urn:cts:latinLit:stoa0238.stoa001.perseus-lat2:10.621-10.640
crux ista Christi, quam novellam dicitis,nascente mundo factus ut primum est homo,expressa signis, expedita est litteris:adventus eius mille per miraculapraenuntiatus ore vatum consono. reges, prophetae, iudicesque et principesvirtute, bellis, cultibus, sacris, stilonon destiterunt pingere formam crucis,crux praenotata, crux adumbrata est prius,crucem vetusta conbiberunt saecula. tandem refectis vocibus propheticisaetate nostra conprobata antiquitascoram refulsit ore conspicabili,ne fluctuaret veritas dubia fide,si non pateret teste visu comminus. hinc nos et ipsum non perire credimuscorpus, sepulcro quod vorandum traditur,quia Christus in se mortuum corpus crucisecum excitatum vexit ad solium Patris,viamque cunctis ad resurgendum dedit.