Eucharisticus
Paulinus of Pella
Paulinus of Pella, Eucharisticus
- aut opibus propriis aut ullo milite nixus.
- unde ego non partes infirmi omnino tyranni,
- sed Gothicam fateor pacem me esse secutum,
- quae tunc ipsorum consensu optata Gothorum
- paulo post aliis cessit mercede redempta
- nec penitenda manet, cum iam in re publica nostra
- cernamus plures Gothico florere. fauore,
- tristia quaeque tamen perpessis antea multis,
- pars ego magna fui quorum, priuatus et ipse
- cunctis quippe bonis propriis patriaeque superstes.
- namque profecturi regis praecepto Atiulfi
- nostra ex urbe Gothi, fuerant qui in pace recepti,
- non aliter nobis quam belli iure subactis
- aspera quaeque omni urbe inrogauere cremata:
- in qua me inuentum comitem tum principis eius,
- imperio cuius sociatos non sibi norant,
- nudauere bonis simul omnibus et genetricem
- iuxta meam mecum, communi sorte subactos,
- uno hoc se nobis credentes parcere captis,
- quod nos inmunes poena paterentur abire,