Eucharisticus

Paulinus of Pella

Paulinus of Pella, Eucharisticus

  1. cunctarumque tamen comitum simul et famularum,
  2. euentum fuerant nostrum quaecumque secutae,
  3. inlaeso penitus nullo adtemptante pudore,
  4. me grauiore tamen releuato suspicione
  5. munere diuino, iuges cui debeo grates,
  6. [*]( 309] Uerg. Aen. II, 6 et quorum pars magna fui. 310] Hor. Carm. saec. 42 patriae superstes. 322] Uerg. Aen. XI, 758 euentumque secuti. 323] Sedul. Hymn. I, 53 nullo temerante pudorem. )[*]( 299 sq. fort. haberet — imperii, poterat per 305 alus Bl corr. m. 2 alii — redemptae Barth fort. recte 306 paenitenda B poenitenda P cf. proleg. p. 286 n. 308 tristitia Bl corr. tn. 2 309 ipse* (s eras.) B 311 P in mg. Atiulfus rex Gothorum 312 gothi B2 in lac. 314 oms B 315 quam P 316 nos sibi Barth 318 fort. subactam 323 paenitus B1 corr. m. 2 )
    304
  7. filia ut ante mea per me sociata marito
  8. excedens patria communi clade careret.
  9. Nec postrema tamen tolerati meta laboris
  10. ista fuit nostri, quem diximus: ilico namque
  11. exactos laribus patriis tectisque crematis
  12. obsidio hostilis uicina excepit in urbe
  13. Uasatis, patria maiorum et ipsa meorum,
  14. et grauior multo circumfusa hostilitate
  15. . factio seruilis paucorum mixta furori
  16. insano iuuenum * * licet ingenuorum,
  17. armata in caedem specialem nobilitatis.
  18. quam tu, iuste deus, insonti a sanguine auertens
  19. ilico paucorum sedasti morte reorum
  20. instantemque mihi specialem percussorem
  21. me ignorante alio iussisti ultore perire,