GetPassage urn:cts:latinLit:stoa0223a.stoa001.opp-lat2:1.301-1.320 urn:cts:latinLit:stoa0223a.stoa001.opp-lat2:1.301-1.320
aut opibus propriis aut ullo milite nixus. unde ego non partes infirmi omnino tyranni, sed Gothicam fateor pacem me esse secutum, quae tunc ipsorum consensu optata Gothorum paulo post aliis cessit mercede redempta nec penitenda manet, cum iam in re publica nostra cernamus plures Gothico florere. fauore, tristia quaeque tamen perpessis antea multis, pars ego magna fui quorum, priuatus et ipse cunctis quippe bonis propriis patriaeque superstes. namque profecturi regis praecepto Atiulfi nostra ex urbe Gothi, fuerant qui in pace recepti, non aliter nobis quam belli iure subactis aspera quaeque omni urbe inrogauere cremata: in qua me inuentum comitem tum principis eius, imperio cuius sociatos non sibi norant, nudauere bonis simul omnibus et genetricem iuxta meam mecum, communi sorte subactos, uno hoc se nobis credentes parcere captis, quod nos inmunes poena paterentur abire,