Eucharisticus

Paulinus of Pella

Paulinus of Pella. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. allicerent et contra animum suetudo quietis,
  2. otia nota, domus specialia commoda plura,
  3. omnibus heu! nimium blandis magnisque refertae
  4. deliciis cunctisque bonis in tempore duro,
  5. hospite tunc etiam Gothico quae sola careret;
  6. quod post euentu cessit non sero sinistro,
  7. nullo ut quippe domum speciali iure tuente
  8. cederet in praedam populo permissa abeunti:
  9. nam quosdam scimus summa humanitate Gothorum
  10. hospitibus studuisse suis prodesse tuendis.
  11. Sed mihi ad sortem praefatae condicionis
  12. addita maioris noua est quoque causa laboris,
  13. ut me, conquirens solacia uana, tyrannus
  14. Attalus absentem casso oneraret honoris
  15. nomine, priuatae comitiuam largitionis
  16. dans mihi, quam sciret nullo subsistere censu
  17. iamque suo ipse etiam desisset fidere regno,
  18. solis quippe Gothis fretus male iam sibi notis,
  19. [*]( 274] Uerg. Aen. X, 419 iniecere manum parcae, cf. Iuuenc. IIII, 522. Iuuenc. IIII, 269 iamdudum debita sumant. 278 sq.] Auson. Pyth. 35 dissidet ambiguis semper mens obuia uotis. 285] Uerg. Aen. V, 651 sq. tali quod sola careret munere. 297] Uerg. Aen. V, 800 fidere regnis, III, 51 cum iam diffideret armis. )[*]( 275 quae BP quod seripsi et] etiam Barth 278 mens] ens B2 in ras. ex ms 280 coeptos (o2 ex u) B ceptas P certos dl 283 referta BP refertae scripsi 284 delictis B1 corr. m. 2 287 tuento P 288 predam B 291 praefate (e nt. 2) conditionis B 297 cumque Haase dedisset P 298 ghotis B )
    303
  20. quos ad praesidium uitae praesentis habere,
  21. non etiam imperii poterat, per se nihil ipse