Epistulae
Horace
Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.
- cuncti paene patres, ea cum reprehendere coner,
- quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit;
- vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt,[*]()
- vel quia turpe putant parere minoribus, et quae
- imberbes [*]() didicere senes perdenda fateri.
- iam Saliare Numae carmen qui laudat et illud,
- quod mecum ignorat, solus volt scire videri,
- ingeniis non ille favet plauditque sepultis,
- nostra sed impugnat, nos nostraque lividus odit.
- Quod si tam Graecis novitas invisa fuisset
- quam nobis, quid nunc esset vetus? aut quid haberet [*]()
- quod legeret tereretque viritim [*]() publicus usus?
- Ut primum positis nugari Graecia bellis
- coepit et in vitium fortuna labier aequa,
- nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum,
- marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit,
- suspendit picta voltum mentemque tabella,
- nunc tibicinibus, nunc [*]() est gavisa tragoedis;
- sub nutrice puella velut si luderet infans,
- quod cupide petiit, mature plena reliquit.
p.404