GetPassage urn:cts:latinLit:phi0893.phi005.perseus-lat2:2.1.81-2.1.100 urn:cts:latinLit:phi0893.phi005.perseus-lat2:2.1.81-2.1.100
cuncti paene patres, ea cum reprehendere coner,quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit;vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt,vel quia turpe putant parere minoribus, et quaeimberbes didicere senes perdenda fateri. iam Saliare Numae carmen qui laudat et illud,quod mecum ignorat, solus volt scire videri,ingeniis non ille favet plauditque sepultis,nostra sed impugnat, nos nostraque lividus odit.Quod si tam Graecis novitas invisa fuisset quam nobis, quid nunc esset vetus? aut quid haberet quod legeret tereretque viritim publicus usus?Ut primum positis nugari Graecia belliscoepit et in vitium fortuna labier aequa,nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum, marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit,suspendit picta voltum mentemque tabella,nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis;sub nutrice puella velut si luderet infans,quod cupide petiit, mature plena reliquit.