Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. quid placet aut odio est, quod non mutabile credas?[*]()
  2. hoc paces habuere bonae ventique secundi.
  3. Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa
  4. mane domo vigilare, clienti promere iura,
  5. cautos nominibus rectis expendere nummos,
  6. maiores audire, minori dicere, per quae
  7. crescere res posset, minui damnosa libido.
  8. p.406
  9. mutavit mentem populus levis et calet uno
  10. scribendi studio; pueri [*]() patresque severi
  11. fronde comas vincti cenant et carmina dictant.
  12. ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere versus,
  13. invenior Parthis mendacior, et prius orto
  14. sole vigil calamum et chartas et scrinia posco,
  15. navem agere ignarus navis timet; habrotonum aegro
  16. non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum [*]() est
  17. promittunt medici [*](); tractant fabrilia fabri:
  18. scribimus indocti doctique poemata passim.
  19. Hic error tamen et levis haec insania quantas
  20. virtutes habeat, sic collige, vatis avarus
  21. non temere est animus; versus amat, hocstudet unum;